SOCOTH-BENOTH

SOCOTH-BENOTH
SOCOTH-BENOTH
Idolum Babyloniorum, 2. Regum c. 17. v. 30. Ubi, postquam Salmanassar Rex Assyriae, excisô Samaritanorum regnô, incolas captivos abduxerat, migrare iubens in Samariam colonias de Babel, de Cuth, de Ava, de Hamath, et de Sepharvaim: dicitur, Fecerunt autem singulae gentes sibi Deos, quos et reposuerunt in templis excelsorum quae fecerant Samariae, Gens quaeque in civitatibus suis, in quibus illi habitabant. Viri quidem Babel Succoth Benoth, et viri Cuth fecerunt Nergal, et viri Hamath fecerunt Asimath, Avita autem fecerunt Nibhaz et Tharthac, et Sephervei comhurebant filios suos in igne τοῖς Adramelech, et Anamelech Diis Sepharvaim. Interpretatur autem Succoth Benoth, tabernacula filiarum, Sed LXX. scribunt Σοκχὼθ Βενὶθ, tamquam proprium numinis vocabulum. Volunt Ebraei nugatores Succoth Benoth imaginem fuisse Gallinae cum pullis suis, quod ad citatum locum habent RR. D. Kimchi et Salomon iarchi. Atqui explosis omnio Rabbinorum lyris, Succoth Benot non tam Deum aliquem, Deamque, quam fanum ipsum, ritusque circa illud sacros denotare censet Seldenus noster. Ipsissimum enim erat (inquit) Babyloniae Mylittae, sive Veneris Uraniae templum, ubi puellae corollis revinctae, et sedentes singulis in spatiis, quae funiculis erant distincta, hospites operiebantur, qui rite implorata Venere Mylittâ, pecuniâque quantulâcumque datâ (quae Deaesacra) cum eis a fano subductis rem haberent; nec cuiquam fas erat prius discedere, quam ad hunc ritum fuerit ad res Venerias electa. Unde fiebat, ut per biennium, nonnumquam et triennium, exspectarent, quae deformes erant et miserae. Lege quippe patriâ omnibus feminis erat commune, ut semel in vita sic desidentes cum advenis consuetudinem haberent. Ceterum beatiores vehiculis cameratis tectae, relicta a tergo famultitii turbâ pro fano consistebant. Heic plane Succoth Benoth, i. e. filiarum, seu muliercularum tabernaculum. Historiam autem ampliorem de hâc re habes apud Herod. l. 1. et Strab. l. 16. e quibus nos quae attulimus. Absque iis esset, quis locum etiam illum Hieremiae, in Epistolâ Barucho subnexâ, omnino caperet? Comma dico re. ubi scorta dibolaria Babyloniorum his verbis insectatur:
Αἱ δὲ γηναϊκες περιθέμεναι ςχοινία εν ταῖς ὁδοῖς ἐτκάθηνται θαμιῶσαι τά πίτυρα. Ο῞ταν δέ τις αὐτῶν ἐφελκυςθεῖσα ὑπό τινος τῶν παραπορευομένων κοιμνθῇ την` πλησίον ὀνειδίζει ὅτι ουκ ἠξίωται, ὥςπερ καὶ αὺτὴ, οὐδὲ τὸ ςχοινίον αὐτῆς διεῤῥάγη. Mulieres, inquit, funiculis circumdatae in viis sedent, ut fursures adoleant. Et si qua earum cum advena quovis, qui vi eam sibi attraxerit, dubaret, proximam conviciabatur, quod nequaquam simili afficeretur honore, nec funculus eius disrumperetur. Σχοινία haec quaenam fuerit, haud satis liquet. Aeque forsan ad ςχοινία illa λεπτὰ sive tenues funiculos, e quibus earum corollae texte, perinde ac ad funiculos, qui spatia unicuique dividebant, spectare possint. Olympiodorus vero τὰ ςχοινία fuisse vult περιζώματα, seu cingula quibus pudenda duntaxat operiebant, cetera nuda: Σχοινία inquit φησι τὰ περιζώματα. Καλύπτουσαι γὰρ μόνα τὰ τοῦ σώματος ἀςχήμονα, τὰ λοιπὰ παρεγύμνουν προσκαλούμενοι τοὺς ἐραςτάς. Vide Selden. de Diis Syris Syntagm. 2. c. 7. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”